| 342 | Multae, quae mihi iam scribendae sunt literae1, Doctissime et observandissime Lavatere, efficiunt, ut in singulis cogar esse brevior. Ago gratias, quod me salutaris per Pantisellam nostrum2 et in animo habueris librum tuum de Spectris ad me mittere3. Sunt haec animi erga me tui et constantis benevolentiae gratissima mihi testimonia. Idem velim persuasum habeas de Zanchio tuo. Neque enim deposui aut deponere possum memoriam tui de me optime meriti, tametsi rarius ad te, quam fortassis volebas, scripsi per hoc tempus, quo nescio quae tempestas orta est. Intelligis. Silentio enim volui me, si potuissem, quasi scapha subducere. Sed non fui permissus.
Hoc tamen scito, me nihil aliud in ea caussa4 egisse, quam quod iussus ab Illustrissimo Principe fui, nempe ut de doctrina meam scriberem sententiam5. Doctrinam autem defendi bonam et quae in Ecclesia Christi semper fuit recepta et a vobis etiam, praesertim a Domino Bullingero in suis commentariis, tradita et comprobata6. Quid vis amplius? Defendi doctrinam Catechismi Illustrissimi Principis, cui omnes ante meum hunca | 343 | adventum subscripserant7, nemine excepto, reliqua aliis disputanda reliqui.
Debet autem, ut nosti, amicus esse Socrates, amicus Plato, sed multo magis amica veritas8. Verum hic suspicienda est admirabilis Dei providentia, qui, ut detegeret tam horrendas in Christum blasphemias, excitavit controversiam de disciplina. In hac autem caussa Arianismi, cuius suspectum habuerunt amicum permulti, propter arctissimam amicitiam cum N.9 defendi et defendam usque ad sanguinem, quia fit illi iniuria, quantum ego potui ex familiaribus iisque permultis cum eo sermonibus colligere. Ad summam: Christus praeponendus est omnibus amicis, parentibus, animae nostrae. Caetera tam sum memor beneficiorum quam quivis alius, nec mihi unquam placuit aut placere potest levissimorum Graecorum sententia, amicitiae habenas ita laxas esse debere, ut eas, cum velis, aut adducas aut remittas10. Illa tamen prima, quae in amicitia statuenda et sancienda est lex, ut neque rogemus res turpes neque faciamus rogati11, si servanda est profanis etiam et barbaris Gentibus, quanto magis nobis Christianis? Sed de iis plura, quam volebam. Captus tandem est alter, cuius caussa longe gravior et atrocior est. Sunt enim eius literae ad Imperatorem Turcarum pro expeditione in Christianos et horribilium blasphemiarum plenae12. Non vidi, sed ab illis, qui viderunt et legerunt, haec audio. O Deum immortalem, quis unquam haec de talibus hominibus suspicatus fuisset? Sed eo tandem deducuntur ambitiosi homines, et qui semel contra conscientiam susci-| 344 |piunt doctrinam Christi, in aliorum invidiam oppugnandum. Deus igitur nos servet humiles et in sui timore.
Mortuus est, ut credo, vos audivisse, Brentius13. Saluto reverenter omnes, D. Bullingerum, Gualtherum, Simlerum14, Wolfium, Zwinglium15 et omnes.
Heidelberg. 20. Septembris 70.
T. Zanchius.
eruditissimum librummit großem Gewinn gelesen hat (Brief-ID 73314).
De disciplina Ecclesiasticaeingefügt. Zur Auseinandersetzung um die Kirchenzucht und den durch die Disputation über die Thesen des Engländers George Withers verschärften Heidelberger Kirchenzuchtstreit s. Zanchis Brief an Konrad Hubert vom 26. September 1568, oben Brief-ID 19538.
Quod ad me attinet, si interroger, dico sententiam meam libere, sed modeste, ne sim veritatis proditor.
Amicus Plato, sed magis amica veritasvgl. Bartels, Veni vidi vici¹³, S. 37.
Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia [vgl. Euripides, Hippolytus 253–259] […], commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas, cum velis, vel remittas.