| 260r | Iudicium1 Theologorum Facultatis Heidelb'ergensis' de blasphema haeresi et Apostasia Adami Neuseri, quondam pastoris Heidelb'ergensis' ad Sp'iritum' S'anctum',2 et Johannis Sylvani, pastoris in Ladenburg,3 necnon duorum ministrorum, quos illi seduxerant, Jacobi Suteri, Feudenhemensis pastoris,4 et Matthiae Vehe, Lutrensis diaconi5. Ao. Domini 1570.↑
Allata nobis nuper fuere, Illustrissime Princeps6, Celsitudinis Tuae iussu7 aliquot scripta idque in eum finem, uti nobis expositum fuit, ut his attente perlectis ac diligenter expensis significaremus ex verbi Dei regula, quid C'elsitudini' T'uae' agendum esset in tam arduo gravique negocio, hoc est, quam viam ingredi ac tenere tuto posset atque etiam deberet ina expedienda ista causa non minus multorum iudicio difficili, quam est piis omnibus et ingrata et molesta. Nos ergo, cum existimamus non tantum nostrum erga C. T. officium postulare, sed etiam studium, quod pietati veritatique debemus, a nobis flagitare, ne C. T. in re tam honesta, pia atque adeo necessaria desimus, iudicavimus nobis esse tam iusto mandato, sepositis omnibus aliis occupationibus, quanta possemusb, etc diligentia et fide obtemperandum. Quare mox perlectis diligenter ac sedulo expensis illis scriptis8, quod pro ingenii mediocritate de re tota consequi intelligentia potuimus, candide, libere et velut in conspectu Dei constituti, sincere exponere C. T. voluimus. Prius autem quam ad rem ipsam aggrediamur, serio testificamur nos ex animo agere gratias Deo D'omini' N'ostri' I'esu' C'hristi' Patri atque non modo C. T., sed etiam universae Ecclesiae Christi inprimisque nobis congratulari, quod is hanc mentem et voluntatem C. T. animo indiderit consilii capiendi non a nobis, sed a suo ipsius verbo; quod unum de rebus dubiis, afflictis, turbatis atque adeo deploratis praesentissimum consilium et auxilium adferre praestareque potest. Atque inde tanto confidentius speramus nos C. T. tutum salubreque consilium esse proposituros, quanto certius persuasum habemus nobis negotium esse cum Principe non tantum pio, verum etiam in doctrina Prophetica et Apostolica multum ac diu versato. Facit autem persuasio ista, ut minime arbitremur nobis esse laborandum in prolixe exponendis singulis negotii huius partibus et omnibus ad causam pertinentibus minutim pertractandis, sed existimemus satis esse, si, quod praecipuum videtur, breviter quidem, sed dilucide explicemus atque solidis confirmemus testimoniis et argumentis.
Quo vero nostra haec expositio sit et clarior et solidior, duplicem distinctionem praemittendam esse in hac causa iudicavimus. Altera est personarum, quarum fit mentio, neque enim commiscendi sunt rei isti, sed discernendi, et primum quidem iuniores a provectioribus9, nam istos illis, quibus fuerunt velut duces et auctores erroris, gravius peccasse palam est; | 260v | deinde et inter provectioresd apparet Adami quam Sylvani gravius esse crimen. Quare de illo priore loco dicemus, ita tamen, ut pleraque ad hunc quoque pertineant, quandoquidem multa habent inter se communia: Alteram distinctionem adhibendam esse existimamus in crimine ipso, cuius duo capita diversa esse apparet. Quis enim non videt cum atroci in Deum et Christum blasphemia atque aperta a Christianismo defectione coniunctam esse sceleratam et conspiratam coniurationeme10 in patriam totam, hoc est Germaniam, atque etiam in universam Ecclesiam Christi11? De hac parte pronunciare volumus – cum et cognitionem et iudicium propria esse aliorum sciamus atque C. T., Illust'rissime' Princeps, abundet hominibus, qui eam tum ex Ro'mano' iure, tum ex patriis constitutionibus, consuetudinibus, exemplis optime dare possunt –, quid sit ista in re opus facto. Quanquam quis est, qui nesciat, quid debeat atque soleat etiam decerni ac fieri in eum, qui in Principis alicuius aut Reipub'licae' perniciem perfide conspiravit? Quis ignorat, quid bonae atque iustae leges in laesae humanae maiestatis12 reos statuant? Omissa igitur ista criminis parte relinquitur nobis tantum deliberatio atque consultatio de illo in Deum et Christum admisso atroci flagitio; ab eo praesertim, de quo primum uti mali huius origine dicturos nos esse praemonuimus, nempe Adamo13. Illud autem, quod ipsi cum Sylvano est commune, inprimis est observatione dignissimum, nimirum utrunque esse convictum testibus duobus gravissimis etf omni exceptione, quod dicitur, maioribus, videlicet sua iψius et manu et voce. Scripta ipsorum deprehensa sunt14 singulari Dei providentia, uti sole clarius apparet. Haec vero extorserunt confessionem, quandoquidem inficiari non licuit, quod scripta litera evidenter demonstrabat.
Caeterum ipsum crimen quale et quantum sit, multis exponere non habemus necesse. Res enim iψa loquitur aut potius clamat. Non sumus ii, Illustr. Princeps, Deo teste, qui gaudeamus alieni sceleris amplificatione. Novit Καρδιογνώστης15 ille nobis ex animo dolere idque ob vanas causas, quod isti suis iψorum scriptis omnem non modo excusandi, sed etiam extenuandi sui facti omnibus quantumvis sibi amicis16 eripuerint et materiam et ansam. Profecto ipsa Adami oratio spirat atrocem in Deum blasphemiam et a Christo (cui, statim atque hunc solem aspicere potuit, nomen fidemque dederat) horrendam defectionem simulque sceleratam ingratitudinem in Ecclesiam, Illam inquam Matrem, quae olim ipsum in suo utero genuit in sinuque gestavit ac fovit. Sic enim nobis hoc tempore et loco loqui licere cum pia antiquitate putamus. Eleganter certe et admodum pie quidam ex illis vetustis maioribus scribunt frustra ac falso Deum nominare patrem eum, qui Ecclesiam agnoscere matrem detrectat17. Atqui constat ex verbis ipsis hunc non cogitasse, ut Christianae religioni | 261r | atque Ecclesiae aliquid detraheret aut hanc aliqua in parte laederet; sed consilium, scopum institutumque hoc fuisse, ut eam funditus everteret prorsusqueg deleret, et hanc sacrilegam audaciam adeo diserte expressit, ut nobis dubitandi, sibi inficiandi omnem ademerit et causam et praetextum. Ne enim vel excusari propter ignorantiam vel extenuari propter infirmitatem vel leniri propter levitatem aliquam aut habitam animi commotionem posset, sedulo cavere voluisse videtur, dum haec omnia occupando molitur persuadereque conatur Turcico Imperatori, h'oc' e'st' Christiani nominis coniurato et perenni hosti, se non esse de eorum ordine atque numero, qui vel metu coacti vel imperitia delusi vel cupiditate aliqua inescati a Christiana doctrina et fide ad Mahumetis religionem transeunt. Vult enim, ut intelligat hic, ad quem supplex confugit18, se hactenus fuisse bono et honorifico loco inter Christianos, nempe Doctorem et velut Prophetam in Ecclesia19, qui etiam agat tranquille et secure sub potenti illustrique Germaniae Principe, procul ab omnibus periculis, quae impendent iis, qui Turcis sunt vicini, atque ex his et similibus, sive argumentis sive rationibus, studet inducere in Tyranni illius animum se meditatum accedere ad iψius doctrinam, quam probe habeat perspectam, et religionem, quam solam veram esse sentiat20. Denique eo tantum spectare videtur, ut iste profanus homo certo statuat eum ex animo a nobis deficere et toto pectore (sic enim iψe loquitur) addictum esse Mahumetismo, id est, illi professioni, quae ex diametro pugnat cum Christiana, et quae, ex quo est, hae inprimis egit, ut istam deleret, extingueret, sepeliret.
Omittimus atrocissima convicia et maledicta in verum Deum ipsiusque filium Jesum Christum improbe et imprudenter iactata abh istis hominibus, etiam in suorumi librorum titulis seu inscriptionibus, ex quibus satis intelligi potest, quales et quantas blasphemias in iψis vomant tractationibus sceleratissimi argumenti.21 Non commemoramus etiam, Illustr. Princeps, perfide violatum ab iψis C. T. praestitum iuramentum et insignem perfidiam in Ecclesias ipsorum fidei a C. T. commissas, quibus, cum Christum uti unicum ac verum animorum pabulum22 praebituros se esse recipissent, interposito iureiurando, et etiam hunc unum veluti solum salutis fontem et fundamentum23, illis Pauli exemplo proponere ac praedicare debuissent, tamen fateri ipsos non pudet studiose se egisse, ut illos inde abducerent, h'oc' e'st' (ut aperte loquamur) pro antidoto venenum non minus perfide quam callide illis propinasse24. Etsi ista omnia levia esse videri possint iis, quibus agnitam veritatem obstinate inficiari ac scienter peierare nulla est religio, gravissima tamen esse flagitia in Dei conspectu atque non obscura initia et inditia Atheismi seu Epicureismi esse sciunt et sentiunt, qui, quid religio sit, intelligunt. Certe, qui talia intrepide agunt, se omnem Deitatis sensum, nedum divinae providentiae fidem amisissej exuisseque manifestissime demonstrant. Quid? Quis non credat talibus hominibus nullam inesse conscientiam? | 261v | Sed ipsos esse de eorum numero, quos suggerente coelesti spiritu in posterioribus temporibus prodituros ad Timoth'eum' scribens praedixit Apostolus: quibus per hypocrisin mendacium loquentibus cauterio resecta est conscientia25; et quos suo ipsorum iudicio damnatos esse ad Titum diserte pronunciat26? Plaeraque alia, quae ad sceleris per se atrocis amplificationem pertinentia produci nullo negotio possent, consulte praetermittimus, ne quis forte suspicetur in alios nos esse severiores censores, quam in nos alios esse vellemus.
Habet Illustr. Princeps C. T. nudam facti seu criminis narrationem, quae est deliberationis hypothesis et consilii, de quo quaeritur velut fundamentum. Videndum nunc est, quid Deus in suo verbo adversus eos, qui tanti sceleris convicti fuerint, decernat et statuat.
Quid in blasphemos Apostatas et, qui aliis defectionis auctores esse volunt ac conantur, Lex constituat divina.↑
Non arbitramur, Illustriss. Princeps, nobis cum C. T. esse agendum, uti diximus, multis et accuratis rationibus, sed paucis apertis et firmis magis quam argutis argumentis. Argumentum de animadversione in contumaces haereticos a quibusdam eruditis atque piis viris est nostra aetate fuse ac diligenter explicatum. Istud in praesentia repetere aut attingere nihil opus est. Nam quaestio nobis nunc potius offertur de blasphemis et Apostatis excutienda. De utroque vero crimine quid Deus pronunciarit quidve fieri voluerit, testatur disertis verbis Moses, referens optima fide, quid ille sibi mandaritk. Quod cum ad posteros transmittit, satis significat non sibi soli esse mandatum, sed omnibus, qui eodem loco essent – atque ipse divina voluntate erat – h'oc' e'st' omnibus piis legitimisque Magistratibus.27 Neque vero dubitant, qui attente considerant et probe expendunt eas leges, qui perpetuae28 sint et ad nostra, imo omnia tempora pertineant, cum quivis videre possit eos cum Decalogo esse coniunctas esseque partim primi, partim tertii praecepti appendices29. Breviter constat resque iψa loquitur illos ad verbum Dei cultum, tum consuetudinem, tum conservandum pertinere. Doctrinae autem Mosaicae, quae hac pertinet, aliam multo esse rationem quam eius, quae vel ceremonias vel umbras30 respiciebat: Quisnam est vel tam imperitus, ut nesciat, vel tam iniquus atque impudens, ut neget? Quis enim aut dubitare aut inficiari potest unicam esse veri cultus Dei rationem, quam iψe omnibus temporibus ut sui semper similis probat quamque ab omnibus merito postulat atque etiam flagitat? At ceremonias atque umbras et ad tempus designatum et ad certum populum destinatas fuisse clarius meridiana luce conspicitur.
| 262r | Porro ut ad rem ipsam veniamus, blasphemia, de qua priore loco nobis disserere placet, et in hominem et in Deum admitti potest estque semper non simplex, sed quasi duplex peccatum31 atque ob id admoduml grave. Fere enim coniunctam habet cum insigni aliqua iniuria maledicentiamm aut contumeliam atrocem. Illam autem, qua laeditur homo ab homine in praesentia, omittimus; de ea vero, quae in Deum committitur, ut pauca dicamus, proposita quaestio monet. Adversus tam horrendum scelus, quod olim statuerit Deus, Moses, ille vetustissimus sanctissimusque non tam legislator quam scriba et amanuensis veri legislatoris Dei32, Levit'ici' cap'ite' 24.33 praecise et clare docet facto seu exemplo perpetuam legem, h'oc' e'st' causam effectui pulchre et apte coniungens. Nam cum quidam in castris Israelitarum iurgio, quod iψi cum altero erat, adiunxisset maledictum adversus Dei nomen, praebuit Mosi consulendi Dominum occasionem atque ea arrepta occasione hic legem tulit in omnes, qui porro tale quiddam admitterent, uti solent bonis sanctisque legibus mali mores materiam et occasionem dare. Decernit autem Dominus disertissimis verbis poenam mortis in quemvis, qui maledictum seu convitium in se praeferre ausus fuerit34. Quam iusta sit haec lex et quam merito ea poena exigatur ab eo, quisquis fuerit, qui tantum crimen admiserit, multis rationibus nequaquam nobis demonstrandum esse putamus. Non satis est omnibus, in quibus inest aliqua scintilla pietatis, una illo ratio?n Sic Deo placet, sic decrevit, sic edixit. Qui enim sumus, qui cum eo litigemus, nedum qui ipsum vel iniustitiae vel incredulitatis insimulemus? Annon probata fuit Deo et merito ab omnibus laudatur Abrahami, illius omnium credentium patris35, oboedientia unicum filium et eum plane innocentem audito mandato mactare minime detrectantis, cum tamen facti necisque causam nullam sciret, imo ne animadvertere quidem posset36? Profecto cui non abunde satisfacit simplex Dei voluntas, modo de ea constet, is manifeste demonstrat se vero Dei metu esse vacuum. Et vero omnibus hominibus, non piis solum et bonis, sed etiam verum Deum ignorantibus ac malis impressum esse ab ipsa natura tale iudicium, ut morte dignum existiment eum, qui in Deum convitium iecerit, plurimae etiam Ethnicorum voces ac Sententiae et exempla etiam quamplurima testificantur; sed in praesentia sufficiet, Illustr. Princeps, quantum iudicamus iudicare C. T. in memoriamque reducere historiam, quae in Danielis prophetia cap'ite' 3.37 legitur. Neque vero est hominum quantumvis sapientum clementiam fingere, quum Deus severitatem mandat. Idem legislator noluit parci ei, qui vel patri vel Matri maledixerit38, | 262v | atque hoc iudicium uti naturae consentaneum nemo non probat. An est posthabendus parentibus corporum is et a quo est haec parentela, ut sic loquamur, et est unus spirituum pater39?o
Quod attinet ad Apostatas, h'oc' e'st' deficientes a vera religione, quam semel sunt professi, eosque, qui alios ab illa abducere tentant, lex quoque Dei extat Deut'eronomii' 17.40 non minus expressa quam prolixa. Adhibuit enim in ea Deus non sine gravi causa et consilio distinctionem, ex qua cognosci potest, quantam diligentiam adhibere velit, ut sibi caveant ab eo periculo et tantum malum ab se avertant. Deinde diserte dicit tantam impietatem, cuiuscunque gradus vel ordinis sit, qui eam admiserit, esse morte vindicandam, ut quae Deum suo spoliare honore et proximo exitium adferre conatur. Caeterum primo loco agit de Propheta seu Doctore, qui tale quiddam molitur, quod omnino convenit praesenti quaestioni eamque praecise dirimit. Nam quantum sit positum in Doctore, sive is bonus, sive malus sit, et hinc perdere multorum vel salutem vel exitium, quivis facile intelligit.
Quare uti eos, qui bene praesunt, duplici dignos honore iudicat Apostolus41, ita qui negligenter, nedum qui perfide officium faciunt, longe gravissimum supplicium mereri passim pronunciat caelestis spiritus. Deinde etiam in singulos, h'oc' e'st' privatos, qui simile quiddam tentare ausi fuerint, non dissimilem poenam decernit atque nominatim vetat, ne ulli parcatur sub ullo quantumvis specioso titulo aut affectu42, siquidem omnibus cara et cordi esse debet vera ac pura religio, ut quicquam carius neminem habere oporteat, sed omnes affectus naturae quantumvis infixos et acres superare supprimereque illius causae conveniat. Postremo mandat, ut de civitate, quae eiusmodi sceleris rea esse fuerit deprehensa, adeo grave sumatur supplicium, ut neque infantibus neque iumentis neque spoliis seu suppellectili eius ulla parcatur ratione, usque adeo Deo est intolerabilis a vera pietate et data fide defectio, et omnibus, qui illam serio amant, hanc adeo execrabilem esse debere testatum facere voluit, ut neque blanditiis neque lachrymis neque alio tristip spectaculoq se patiantur ad misericordiam flecti, quae a iusta tanti sceleris ultione iψos avertat. Neque enim ista nos metiri vult vel ex humano sensu vel ex naturae affectu, sed et misericordiae et clementiae et severitatis unicam regulam esse suam voluntatem, quam per suos Prophetas et Apostolos exposuit. In istorum scriptis, Illustr. Princeps, velut in lucidissimo speculor, quid Deus C. T. facere velit, perspicere potes. | 263r | Neque vero est, quod quisquam dicat aut obiiciat istum, de quo agimus, Ecclesiae Doctorem aut Pastorem cogitasse quidem atque voluisse, sed non patrasse tale crimen. Quae ipsius cogitatio, quae voluntas, quod consilium, quod constitutum fuerit ipsius, satis superque constat. Quid ergo istis tergiversationibus fucum facere43 veritati studemus? An id non est clarae luci tenebras offundere? Qui deprehensus est miscuisse alteri venenum, etsi non ab isto haustum? An ideo ille homicida non esse censebitur? Quid iste non est conatus, ut quod scelestes conceperat, nefarie patraret atque perficeret? Si Deus nefarios conatus, antequam erumperent, detegere comprimereque voluit, an ideo ille non est Apostata et ut defectionis dux poena dignus? Potius discat et agnoscat C. T., Illustr. Princeps, in isto Dei beneficio et quasi miraculo paternam curam, benevolentiam ac beneficentiam, non modo erga se, sed etiam erga omnes iψi subditos atque adeo erga Germaniam et Ecclesiam totam, quam tanti sceleris impuritatem aut indulgentiam perniciosam ferat. Qui scit C. T., an ipsum tentare voluit Deus44, uti loquitur Moses, ut noscat, an iψum diligat ex toto corde et anima tota45? Ad hanc rem attente meditandam applicabit omnes animi cogitationes, si ipsi nostrum consilium audire placet. Atque ut intelligat ad se pertinere talem cogitationem et curam suscipere, istud ex illis ipsis doctrinaet caelestis fontibus paulo pluribus demonstrare instituimus.
Poenae a Deo constitutae in verae religionis adulatores, civilem Magistratum esse administrum seu exequutorem↑
Superest, Illustr. Princeps, ut C. T. intelligat sibique serio persuadeat, quae audivit ex citatis fuisse Mosi a Deo mandata non ei soli mandata fuisse, sed et omnibus iψius successoribus46, h'oc' e'st' legitime vocatis ad populi gubernationem, quorum de numero Te esse divina voluit providentia. Quare meminisse sedulo debet C. T. sibi modis omnibus esse cavendum ab errore non minus perniciosou quam vano eorum, qui existimant religionis curam ad civiles Magistratus nihil pertinere. Quo fit, ut plerique alioqui minime mali homines eam velv prorsus abs se abiiciant vel saltem negligant, quae res multorum malorum causa est. Istos vehementer errare multis et testimoniis et exemplis docere minime magni negotii esset, verum quia non dubitamus T. C. longe atque late dissentire ab istis, tantum pauca | 263v | de multis, quo animum tuum in vera et apprime necessaria sententia magis magisque confirmemus, in praesentia attingemus verius quam tractabimus. Quo autem et facilius et commodius, quod instituimus, perficiamus testimoniis ex Apostolicis scriptis petitis, ut et evidentioribus et aptioribus utemur.
Principio Christum et Apostolos non tantum non improbasse civilis Magistratus usum in Ecclesia aut ab hac ipsum non sustulisse, verum etiam et probasse et confirmasse, ex Apostolica doctrina notius ac certius quam ut ab ullo, nisi vehementer improbo, negari possit. Nam haec illum verbis disertis passim commendat. Ad cum interea nullas leges ad gubernationis rationem hanc (nunquam non necessariam ad continendas humanas societates) pertinentes vel condiderint vel tulerint, satis evidenter demonstrant se suo loco relinquere iam olim a Deo conditas et latas, maxime quae ad huius cultum conservandum et illustrandam ipsius gloriam (cuius prope unius rationem eos habuisse constat) faciebant. Quid? Dum eos diserte non abrogant, suo silentio plane approbant et confirmant. Atque uti doctrinamw per Prophetas traditam ad ea tempora omnia, quae illos sunt secuta et porro sequentur, pertinere non dubitamus (id, quod etiam Paulus multis in locis manifeste docet)47, sic quas Moses aut, ut rectius loquamur, Deus per Mosen olim tulit leges, de quibus ante egimus, quin ad posteritatemx omnes pertineant, nulla causa est, cur quisquam dubitare merito possit. Verum quod volumus, adhuc evidentius apparet ex descriptione officii Magistratus, quod adeo graphice expressit Paulus48, ut nihil sit, quod desiderari queat. Magistratus functionis et ordinis non modo auctorem Deum esse pronunciat, sed etiam eum, qui isto munere fungitur, διάκονον καὶ λειτουργὸνy Dei nominat, h'oc' e'st' administrum seu vicarium Dei, ut qui eius vices gerat, per quem agat, cuius opera adeoque manibus utatur ad societates certo ordine regendas, retinendas et in officio continendas. Qua a ratione id fiat, idem Apostolus (uti cum eo verbis et re consentiens Petrus49) non minus eleganter quam breviter exponit. Quod bonum, inquit, est, facito et laudem habebis50. Quod si, quod malum est, feceris, metue, non enim temere gladium gestat51. Nam minister est Dei ultor ad iram ei, qui, quod malum est, fecerit.52 Ergo uti Magistratus munere fungentis partes sunt tueri ac praemiis afficere eos, qui recta, utilia et sancta agunt, sic etiam eos, qui secus se gerunt, h'oc' e'st', qui mala, perniciosa, impia agunt, poenis coercere, castigare, in metu retinere, denique dignis suppliciis maleficia vindicare, alioqui quorsum gladium eumque Dei gestat? | 264r | Nunc expendat C. T., Princeps Illust., an ii, de quibus nunc agimus, inter bonos an inter malos censendi sint; certe nihil medium ponit Apostolus, qui tamen omnes homines, cuiuscunque sint velz generis vel conditionis, divinae huic ordinationi subiici vult. Boni ne sint ideoque praemiis digni videri nec ne possint homines in Deum blasphemi, datae iψi fideiaa violatores, periuri, exitii et sibi et aliis auctores, denique qui pestes quaedam sunt publicae, apud Te considera, Princeps Illustrissime. Annon potius sint inter maleficos et in eorum etiam primo ordine habendi, iudica. Quod si ita res habet, uti habere fateri oportet omnes non insanos, quis inficiari poterit, nisi furiosus et fanaticus, Magistratus, h'oc' e'st' ministri Dei, esse adversus tales sibi divinitus commissum gladium ex[s]erereab et stringere? Annon Deus talia flagitia saepe et acriter per se vindicare est solitus?ac Profecto istis scintillis sic iram Dei saepenumero excitatam et accensam fuisse, ut magnorum incendiorum causa esset, h'oc' e'st' gravissimas poenas accerseret et velut e coelo in terram evocaret attraheretque, luculenter testantur sacrae historiae. Ergone poterit divinae irae administer et velut quidem in hoc mundo visibilis Deus impune tacere, dissimulare, connivere conspectis talibus scintillis et fomentis coelestis in hominem coetus excandescentiae? Annon decet pium Magistratum in hoc omnino incumbere, ut tantorum malorum causas a populo suae fidei et curae commissae tollat, ut saepissime apud Mosen monet Dominus53? Nunquid non est boni parentis a sua familia depellere impendentia mala, uti constat vigilantis esse pastoris sui gregis occurrere periculis et sua providentia ab eo avertere, quoad eius fieri potest, omnia damna et incommoda? Videt C. T., Illust. Princeps, haec, quae ex illo Apostoli illustri loco manifeste colliguntur, etiam et certissima et clarissima, verum neque minus certo neque minus clare eadem confirmat alter locus, qui extat 1. Timoth'ei' 2., in quo tradens de publicis Ecclesiae precibus Ecclesiasticam regulam, uti istic scribit Ambrosius54, non obscure significat Magistratus, cuiuscunque vel gradus vel ordinis sit, praecipuum scopum esse debere, ut in societate, cui praeest, vigeat pax cum pietate55. Quam regulam sequens vetus Ecclesia, Tertulliano teste, Imperatorem (licet tum temporis esset a Christiana professione alienus) colebat, ut hominem a Deo secundum ac solo Deo minorem proque iψius salute Deo, uti praecepit, sacrificebat, nempe pura prece56. Illa sane Apostoli verba evidentissime ostendunt pii principis cogitationes sic in pacem intentas esse debere, ut in pietatem quoque et id quidem inprimis respiciant. Nam illam ad hanc esse accommodandam ipsique servire debere non obscure innuit. Sed ut ex veteri quoque seu Prophetica doctrina nonnulla adferamus, quae Moses Deut'eronomii' 17. ex mandato Dei scripsit et praescripsit Regi (sub cuius nomine quivis Princeps populi procul dubio est intelligendus) de divinae legis scriptione, eius assidua lectione et seria meditatione57, clare demonstrant primam curam eius, qui populo praeest, esse oportere de vero Dei cultu constituendo, conservando, provehendo. Scribet sibi, inquit Dominus, Mose teste Rex constitutus Deuteronomiumad in libro | 264v | eritque apud eum ac leget in eo omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Jehovam Deum suum, ut custodiat omnia verba legis huius et statuta haec, ut faciat ea58. Omnia, inquit, verba. Qua igitur fronte excipiet ea, quae ad pietatem seu verum Dei cultum stabiliendum atque tuendum faciunt, cum haec sit praecipua illarum praeceptionum pars? Constituitur Rex custos et assertor posterioris Tabulae et licebit priorem ei negligere eamque sinet impune a quibusvis violari ac proculcari? Tenetur ex officio Princeps gladio armatus, nesciens sinat hominem privatum suis facultatibus iniuste spoliari aut iψius famam immerito laedi; annon tenebitur, ne patiatur, ut Deo, a quo est in eum gradum evectus, cuius vices gerit et locum tenet eiusque nomine ornatur, suus detrahatur honos ipsiusque sacrosanctum nomen convitiis proscindatur, leges ab eo latae et sancitum iaceant, pedibus conculcentur (ac ut breve faciamus), ne iψo sciente atque concidat religio omnis atque pietas? Hoccine esset filium Dei osculari ac Domino cum nutu servire, quod ut faciant Reges, principes, iudices omnes, graviter ac serio monet maximus et optimus ille Rex David59. Profecto istud longe aliter fieri, et quomodo fieri debeat atque possit, scite admodum exponit Augustinus, fidissimus interpres verborum Davidis, Epist'ula' 50. ad Bonifacium60 ista de re adversus Donatist'arum' calumniasae et cavillas disserens. Quomodo, inquit, illi reges serviunt Domino in timore, nisi ea, quae contra Domini iussa fuerint, religiosa severitate prohibendo et plectendo? Aliter enim servit Rex, quia homo est, aliter quia Rex est. Quia homo est, servit vivendo fideliter; quia rex est, servit leges iusta praecipientes et contraria prohibentes sanciendo.61 Audit C. T., Illust. Princeps, pium eruditumque Episcopum non tam subtiliter quam prudenter et pie distinguentem unum hominem in duas velut personas et cuique suumaf, h'oc' e'st' proprium tribuentem officium. Nequaquam ergo implet omnes officii sui partes Princeps, qui Deo fideliter vivit uti privatus aliquis.62 Neque enim satis est, si sibi, ut ita loquamur, pie ac iuste vivat, sed et aliis vivere debet, h'oc' e'st' agere, ut ii, quos subditos habet, ad eandem formam vitam instituantag suam et iψum in verae pietatis via praeeuntem sequantur. Quam ad rem, quae est multorum hominum pravitas et improbitas, cogitur saepe adhibere gladium, authoritatem, potentiam, quibus eum Deus armavit et ornavit, non, ut apud se haec contineat otiosa vel inania aut ad sua accommodetah commoda aut privatis suis affectibus, sed ut iuxta sibi datas et praescriptas leges quasi certam regulam iis utatur, primum ad asserendam pietatem erga Deum, deinde et iustitiam inter homines tuendam. Coniuncta enim haec sunt neque divelli debent. Quid enim haec prodesse poterit, si illa absit? Imo sine pietate vera iustitia esse nequit. Annon plane praepostere aget Magistratus, si eos, qui sub suo imperio sunt, ut iustitiam inter se colant, cogat, an vero Deum communem omnium Dominum colant aut quomodo colant, susque deque habeat63? | 265r | Si adulterium, homicidium, furtumai64 vetet, vindicet, e medio tollat, superstitionem vero, idololatriam, impietatem, atheismum grassari sinat ac ferat? Si famosum libellum in quemvis vel scribentem vel spargentem capite plectat, eum autem, quiaj Deo et scripto et voce maledixerit, impune etiam insultare ei patiatur? Profecto longe diversum pronunciat Apostolica doctrina, quae etiamak omnes pietatis amantes serio monet, ut omnes suas cogitationes et actiones ad Dei gloriam referant; quanto magis totius populi principem atque ducem in eum scopum utrosque oculos intendere, h'oc' e'st' omnia consilia et studia sua eo conferre debet, ut Deus, a quo uno non ipso solum, quae est supra caeteros, sequamur, sed etiam omnes bona omnia habent, pure et caste ab omnibus et agnoscatur et colatur. Ut autem, quae firmissimis testimoniis confirmavimus, clarissimis exemplis illustremus, ponat sibi ob oculos C. T., Illustr. Princeps, veteris populi Dei non ignavos, ut luxu perditos aut impios, sed strenuos, in obeundo munere ipsis divinitus commisso sedulos ac pios iudices, Reges, Duces, nominatim Davidem, Asa, Josaphat, Ezechiam, Josiam; ex multis paucos C. T. nominasse satis esse existimamus, ut qui sciamus res ab ipsis in hoc genere gestas ei esse ex sacra historia notissimas. Adiungere poterit ex recentioribus omnium ore laudatos Imperatores Constantinum, Theodosium atque alios notae non dissimilis, qui omnes – tantum abest, ut curam religionis seu pietatis a se alienam esse existimarint, ut nihil sibi vel prius vel potius aut cogitandum aut agendum esse persuasum habuisse re iψa demonstrarint. Postremo hic iψe reus, de quo nunc agimus65, et quial cum iψo in oppugnanda doctrina de Ecclesiastica disciplina (uti hodie a plerisque nominatur) nuper consentiebant66, non tantum istas, de quibus nunc loquimur, partes ad C. T. pertinere suis scriptis professi sunt, sed etiam plura ipsi deferre sunt conati; quare non dubitamus, quin iψorum etiam iudicio vindicandae istius in Deum et Christum admissae, horrendae blasphemiae et atrocissimae iniuriae C. T. munus incumbat. Ex his omnibus, Illustr. Princeps, facile intelligere potest C. T. non modo, quid in isto negotio agere iψi liceat, sed etiam, quid praestare debeat, hoc est, quid ab eo merito et suo iure requirat Deus, Et quid Ecclesia universa et nominatim ista, quae iψius curae est, providentia Dei commissa, flagitet. Constat illum, qui iustificat seu absolvit impium aeque atque iustum condemnat, esse Domino abominabilem67. Constat etiam omnis Magistratus, qui legitime gladium gestat, partes non minus esse damnare malos in eosque pro facti qualitate, uti dici solet, animadvertere quam defendere bonos eosque iustis praemiis afficere. Constat denique non esse administri vel indulgere vel parcere vel connivere, cum Dominus severitatem adhibere iubet, neque ulli dubium esse potest, quin is, qui, cum vindictae est opus, aut qui praepostere clemens esse vult et animadvertere vel metuit vel negligit, divina indignatione in ipsum se et suos provocet poenamque accersat attrahatque, sicut Levit'ici' cap. 20. v'ersu' 5. et 4. diserte docetur68, Et ex uno scripturae testimonio (quod multorum loco esse potest 1. Sam'uelis' 13. et am15.)69 clarissime liquetam. Atque id profecto est cum summa ratione coniunctum. | 265v | An non is est exitii ovium reus, qui lupis parcit70? An is vere pietatem et Deum colere creditur, qui impietatem et iniustitiam sic non odit, ut quibuscunque potest modis has non persequatur et profligare conetur?
Hactenus, Illustr. Princeps, breviter quidem, si rei magnitudo spectetur, sed tamen satis fusean apud C. T. existimamus exposuisse, quae nobis videntur maxime ad Adami causam pertinere. Sed quo cum Sylvanus, uti diximus, plurima habet communia, interea tamen nonnullum inter utrunque discrimen esse agnoscimus, sicuti et inter iuniores, de quibus non habemus in praesentia, quod certo pronunciemus, nisi quod vehementer optaremus, ut facti totius paulo plenior et accuratior institueretur inquisitio, quod et consuetus ordo processum71, uti vocant, et gravitas rei postulare videntur. Cum enim Adamus et Sylvanus in suis literis clare profiteantur72 se non tantum scire, sed etiam habere velut in suis moribus multos et eos quidem egregie ac varie eruditos, qui idem cum iψis sentiant quique iψos sequi ad ferendam opem huic tam nefario consilio et instituto sint parati, neque ullos iudicarint, nisi quos ex illis ipsis literis deprehendere licuit, et nullos accusarint, nisi quos excusare nullo modo possunt, omnino isti nobis videntur esse cogendi legitimis consuetisque modis73, ut quos scripto annotarunt, verbo plenius exponant atque prodant; alioqui neque res iψa recte diiudicari neque morbo remedium certo ac tuto adferri neque malum hoc tantum prorsus et funditus (quod maximopere et optandum et procurandum est) amputari auferrique poterit. Non ignorat C. T., Princeps Illust., omnium hominum, h'oc' e'st' bonorum pariter ac malorum, amicorum C. T. et hostium animos hoc facto esse concitatos eosque omnes avidissime expectare huius Tragoediae, ut sic loquamur, exitum, oculis in C. T. praesertim intentis; ubi autem sunt varie affecti, ita varia et optant et expectant. Si igitur C. T. nostrum consilium audire placet, viam regiam, quod dici solet, ingredietur, et priusquam ad ullam ullius vel animadversionem vel absolutionem progrediatur, exactiorem inquisitionem omnium consciorum tanti facinoris instituet.
Quo autem C. T. in tam gravi et difficili causa rectius ac tutius progredi possit, nos, qui nostrae tenuitatis nobis probe conscii sumus atque scimus tum in Germania, tum in regionibus huic vicinos esse permultos viros doctrina, pietate, rerumque experientia praestantes, uti vehementer optamus, sic reverenter rogamus, ut ex iis etiam quosdam in consilium adhibere velit, praesertim autem eos, qui in celeberrimis Academiis Wittebergensi et Marpurgensi docent, atque qui Ecclesiis Helvetiis et Genevensi praesunt.74 Non enim diffidimus, quin, uti optime possunt saluberrimum C. T. suggerere consilium, ita sint, quod ab ipsis petet, promptissime praestituri.
Petrus Boquinus.
Emanuel Tremellius.
Hieronymus Zanchius.
verwirre, wurde offensichtlich die Reise nach Speyer beobachtet und Sylvanus nach der Rückkehr mit Vehe in Ladenburg verhaftet. Den Brief Sylvanus’ lieferte offenbar der Gesandte Bekes auf Verlangen Kaiser Maximilians Ⅱ. aus, der ihn Friedrich Ⅲ. übergab. Neuser konnte sich durch Flucht der Verhaftung entziehen, kehrte aber im Herbst 1570 freiwillig in die Pfalz zurück. Offensichtlich nach den Verhören im Heidelberger Schlossgefängnis im Spätherbst 1570 forderte Kurfürst Friedrich Ⅲ. ein Gutachten der drei Heidelberger Theologieprofessoren an, ein weiteres von den Kirchendienern von Heidelberg. Das Gutachten der Kirchendiener wurde nach Mieg, Monumenta 1, S. 318–334 von Struve, Bericht, S. 217–227 abgedruckt. Das Professorengutachten wird hier im Folgenden zum ersten Mal ediert.
me […] nihil reluctantem; Gerlach, Assertio, 1585 [VD16 G 1522], Bl. 3r der Epistola dedicatoria) in Konstantinopel, als Spahi (berittener Soldat ohne eigenes Pferd) angestellt, daneben als Dolmetscher tätig. Am 12. Oktober 1576 an Dysenterie gestorben. Vgl. RGG⁴ 6, Sp. 251f. (M. Wriedt); Burchill, Antitrinitarians, S. 107–156; Wolgast, Adam Neuser.
Verrätereiin deutschen Texten. Vgl. HRG² 2, Sp. 1064–1068 s. v. Hochverrat (G. Steinberg).
Die einige Supplication an den Türcken zeiget überflüßig gnug an, was seine Mißhandlung oder Crimina seind, als Gottslästerung und Schmähung, Abfall vom Christlichen Glauben, grimmige Conspiration wieder die gantze Christenheit, wie auch sein vielfältig wiederholter Meyn-Eyd Eu. Churfürstl. Gnad. bekandt ist; Struve, Bericht, S. 218. Das Kirchendienergutachten beschäftigte sich daher vor allem mit der Schuld des Sylvanus.
Habere iam non potest Deum patrem qui ecclesiam non habet matrem; Augustinus, Sermones ad populum, Sermo 255A (zur Zählung vgl. Drobner, Sermones ad populum, S. 44, 150):
Neque poterit quispiam propitium habere deum patrem, qui ecclesiam contempserit matrem(Miscellanea Agostiniana 1, S. 333, Z. 1f.).
Wahre Christliche Bekantniß des uhralten Glaubens, von dem einigen wahren Gott, und von Meßia Jesu der wahren Christen, wider den drey persönlichen Abgott und zwey genaturten Götzen des Wider-Christs, aus Gottes Wort mit Fleiß zusammengetragen und in solcher Kürze beschrieben Anno 1570; Struve, Bericht, S. 218. Neuser wollte seinem Brief an den Sultan eine von ihm verfasste Schrift beilegen mit dem Beweis, dass
Christi Lehr nie dahin gestanden, daß er selbst ein Gott sey, wie die Christen fälschlich rühmen; Struve, Bericht, S. 231.
lex perpetuavgl. Lev 7,34; 10,15; Num 27,11.
duplex peccatumvgl. Sir 7,8; Jer 2,13.
an das Steinigen […] nit gebunden ist, sondern daß sie das Schwerdt, oder hencken, oder andre Mittel vom Leben zu richten, gebrauchen möge; ebd., S. 222.
haec regula ecclesiastica est tradita a magistro gentium, qua utuntur sacerdotes nostri, ut pro omnibus supplicent deprecantes pro regibus huius saeculi, ut subiectas habeant gentes, ut in pace positi in tranquillitate mentis et quiete deo nostro servire possimus, orantes etiam pro his, quibus sublimis potestas credita est(CSEL LXXXI/3, S. 259, Z. 23–28).
Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris, sed Deo nostro et ipsius, sed quomodo praecepit deus, pura prece(CCSL II/2, S. 1128, Z. 33–35).
Constat illum, qui iustificat seu absolvit impium aeque atque iustum condemnat, esse Domino abominabilem.
So nicht gesündigett werden soll, ist nit gnug, daß die Gefangene ihre Laster bekennen, wo sie auch nich[t] ihre Mitgenossen zu nennen gezwungen werden; Struve, Bericht, S. 125. Schon bei den Beratungen im Kirchenrat am 26. Juli 1570 – wenige Tage nach der Verhaftung Sylvanus’ und Vehes – plädierten Tremellius und Bouquin dafür,
gar nit mit gelindigkeit [zu] verfahren, sondern wie ein medicus in einer scharfen krankheit. Deßhalben bei P. [= Kurfürst] anzuhalten, auch mit drohung des zorns gottes; sei o[h]ne das natura lenis. Man soll
fleißig inquiriren, auch cum tortura; dan es sei der befehl gottes; Rott, Neue Quellen 2, S. 35.