| 269 | H. Zanchi ad Henricum Saleburgium1
de propositione: Panis est corpus Christi verum,
naturale et essentiale
, nomine totius facultatis Theologicae, Responsio.
Scriptum tuum, M. Henrice, uti a nobis petivisti, legimus atque expendimus2. Expensis autem tuis et Antagonistae tui3 et verbis et rationibus iudicavimus controversiam inter vos esse non de sensu seu genuina verborum Christi sententia4 (siquidem una eademque est utriusque, si quod dicit ac scribit uterque, vere et serio sentit, uti nos iudicare par est, et Christiana iubet charitas), sed quaestio tota versatur in genere dicendi et ratione exponendae sententiae5.
Quaeritur autem praecipue ac nominatim de oratione ista: Panis Dominicae Coenae est verum et substantiale corpus Christi. Quaestio vero de hac propositione duplex nostro iudicio esse potest, nempe: Num ea in disceptatione defendi | 270 | possit aut Num iam in Ecclesia usurpare expediat.
Ad priorem, quod attinet, non dubitamus, quin defendi queat adhibita commoda interpretatione, quae ambiguitatem ipsius tollat duriciemque, ut ita loquamur, molliat ac mitiget. Quales sunt aliquot, quas in Antagonistae tui responsis legimus. Quod vero attinet ad posteriorem quaestionem, omnino existimamus minime expedire illam propositionem simpliciter usurpare in docendo aut scribendo, ut qui iudicemus, cum semper tum hodie et cum in omnibus Christianae doctrinae capitibus Ecclesiae tradendis, tum in Coenae mysterio tractando, utendum esse sermone, quoad eius fieri potest, perspicuo minimeque ambiguo, hoc est, qui tum ambiguitatem tum obscuritatem tum denique occasionem erroris omnem amputet et adimat. Quo consilio eam tuus usurpet Antagonista atque etiam urgeat, nescimus neque nostrum est iudicare. Quid Lutherus et quid Philippus6 ista de re senserint, satis ex ipsorum scriptis cognosci potest, ut frustra sub istorum nominibus et umbra quaerantur latebrae7. Neque vero dubitamus, quin haec controversia sopiri sepelirique facile possit, si a parte utraque nihil quam veritas, gloria Christi atque aedificatio Ecclesiae spectetur et quaeratur.
Actum Heidelbergae 9. Septembr. Anno 1576.
Boquinus, Immanuel, Zanchius.
Nobis nunc lectis aliis tuis ad nos missis scriptis. Vgl. Moltmann, Pezel, S. 49; Rudloff, Lutherische Reformation und reformierte Konfessionalisierung, S. 161.
Quodcunque enim a genuina verborum Christi sententia discrepat, id ipsum a ratione rectae expositionis eorundem non potuerit non esse alienum.
Manet igitur controversia in ratione exponendae sententiae, quia ille [Mening] nunc utitur: Panis est corpus Christi verum, naturale, essentiale, Sacramentaliter[!], Tu [Saleburg] vero: Panis est Sacramentum corporis Christi vel Panis Significat corpus Christi(Zitat S. 272).
Sed si Lutherus […] ita explicasset, ut tuus facit Antagonista, ne Philippus quidem ipse […] pacis servandae caussa contradixisset. Utra propositio peius sonat, eane quam in Augustana habemus confessione a Philippo concepta, an qua de controverisa est?, sowie die Beilage zum Brief von Zacharias Ursinus an Zanchi (Brief-ID 11154), ebd., S. 316:
Nam Philippus reiicit hanc propositionem: Panis est verum et substantiale corpus Christi, non simpliciter, sed eo sensu, quo Heshusius et Bremenses eam ursurpabant et exponebant, videlicet, ut est, sumatur proprie, quo sensu a nobis multo acrius quam Philippo reiicitur. Sumto autem est pro significat, nunquam ostendet eam a Philippo negatam.