| 341 | H. Zanchii ad D'octorem' Evichium, Medicum Bremensem1, de superiori propositione Saleburgii2.
S. Nunc ipsum, Clarissime D'omine' Doctor, accepi literas
tuas, datas 28.a
Octob'ris'3,
h'oc' est biduo post mortem optimi et sanctissimi Principis nostri4,
qui in coelo regnans cum Christo reliquit nos omnes summo in luctu
atque lachrymis5.
Quatriduum est, ex quo binas ad te dedi missas Spiram ad quendam, qui curaret istuc
perferendas. Quia credo,
si nondum accepisti, te omnino accepturum, ea res facit, ut sim in his brevior.
De filio nihil addam,
quia in illis satis; et de pecunia, quam eius nomine solvi bibliopolae et quae debetur mihi pro
aliis libris, quos commodaveram illi, sed secum abstulitb.
Miscellanea6
non audet, qui promiserat, nunc curare recudenda post nimirum alterius Electoris adventum7.
Sub praelo tamen est liber meus De Natura Dei seu De Attributis, quoniam iussu
prioris Principis cudi coeperat
8.
Venio ad Saleburgium9, sed si prius tibi dixero ex Italia me nihil habere nisi pestilentiam vehementer adhuc ibi grassari, Venetiis et Mediolani cumprimis10. Saleburgio dixi privatim11 saepius | 342 | talem phrasin mihi nullo modo probari12, tum propter caussas, quas ipse in suis scriptis attulit13, tum quod sciam interpretationem, quam affert Superintendens14, longe diversam esse a Lutheri, qui prior sic locutus est, atque etiam aliorum, qui illius se discipulos esse profitentur, sententia et quod plebs etiam nunquam aliter intelliget quam hactenus intellexerunt Lutherani omnes.
Caeterum an possit defendi eo sensu, quo Antagonista interpretatur, nempe ut
nomen substantiale et verum
nihil aliud sint quam
explicationes praedicati, ut hic sit sensus: Panis est Sacramentum
corporis Christi veri ac substantialis, illius nimirum,
quod pro nobis traditum est
, mihi omnino videri posse
defendi15. Atque hoc esse, quod Adversarius ait: Esse corpus Christi substantiale, sed non substantialiter
16. Improbari tamen, quod ille tam intempestive et in hoc tempore, quo videmus, quorsum spectent res, ausus sit usurpare hanc locutionem. Haec fuit summa semper mei sermonis.
Adiit et alios, quid responderint multi, novi, mecum scilicet consentanee, quid alii, ignoro. Scripsit igitur Epistolam Saleburgius ad totam Facultatem nostram petens, ut scripto responderemus17. Exemplum prioris responsi nostri, a D. Boquino concepti, mitto ad te, quia breve18. Homo hac epistola non contentus, quod non simpliciter suae subscriptum fuerit sententiae, dedit scriptum valde dentatum atque etiam sophisticum19. Hoc accepto iudicabant reliqui omnes silentio esse contemnendum, quod videretur homo φιλόνεικος nihil aliud quaerere quam novas rixas, ingenium habere Clebitanum20. Ego unus restiti, omnino esse respondendum, ne possit | 343 | gloriari, nos aut noluisse aut non potuisse.
Respondi itaque ego modeste quidem, sed ita tamen, ut potuerit intelligere se non usque adeo bonam tueri caussam cadversus nos vel potiusc adversus hanc Ecclesiam, cuius Confessionem Germanice olim scriptam ab Ursino21 vehementer perstringebat. Ostendi igitur et Dialectice et Theologice locutionem illam posse defendi, quanquam, ut dictum est, mallemus omnes loqui, ut locutus est Spir'itus' S'anctus'. Responsi huius exemplum non mitto, quia non potuit describi; est enim prolixum 8 foliorum et amplius22. Optarim tamen a te legi, imo ab omnibus piis et doctis, et eorum audire iudicium.
Responso nostro accepto nihil ille amplius ad nos vel verbo vel scripto. Neque Gualterus neque quispiam alius poterit, credo, improbare sententiam nostram, si eam vel semel legant23. Sed neque audeo illam spargere, ne forte putet homo sibi fieri iniuriam, et se quasi traduci. Pete tu ab illo. Non est, mi Ewichi, cur de sententia nostra dubites aut constantia in defendenda veritate. Imo quia amans sum veritatis et homo candidus, propterea fui autor, ut responderetur, et respondi ipse nomine omnium, quod omnino scio esse verissimum. Tu ipse alias iudicabis24. Plura in praesentia non possum propter angustiam temporis.
Vale et me amare perge. 21. Novemb. 76.
eigentliche Agent der spätzwinglianischen Oppositionsparteiin Bremen. Auf der Rückreise vom Studium der Medizin in Italien war er 1557 nach Zürich gekommen; seit dieser Zeit stand er in brieflichem Kontakt zu Heinrich Bullinger und Rudolf Gwalther. Enge Verbindungen unterhielt Ewich auch zum Heidelberger Mediziner Thomas Erastus, dessen medizinische Werke er in die deutsche Sprache übersetzte. Vgl. Schwarzwälder, Berühmte Bremer, S. 51–56; Moltmann, Pezel, S. 45–47.
spätzwinglianischenOppositionspartei, zu welcher neben Ewich noch der Rektor des Bremer Gymnasiums Johannes Molanus, der Prediger an St. Stephan, Jakob Grevenstein, und die Magister Saleburg und Langen gehörten, hatte sich an der vermittelnden Abendmahlsformel Menings entzündet:
Panis coenae Dominicae est verum, naturale, essentiale corpus Christi; vinum coenae Dominicae est verus naturalis et essentialis sanguis Christi sacramentaliter. Vgl. Moltmann, Pezel, S. 50f.; Rudloff, Lutherische Reformation und reformierte Konfessionalisierung, S. 100.
Frühneuzeitliche Ärztebriefe des deutschsprachigen Raums, in welcher 47 Schreiben verzeichnet sind (Stand Mai 2022). Die meisten Schreiben des Bremer Mediziners sind an den Zürcher Theologen und Schwiegersohn Ulrich Zwinglis, Rudolf Gwalther, gerichtet. Im Zusammenhang des Bremer Abendmahlsstreits von Interesse sind dabei die Briefe Ewichs an Gwalther vom 6. März 1578, 7. März 1579 und 26. Oktober 1579 sowie das Schreiben Gwalthers an Ewich vom 24. August 1576.
paulo ante quartam(vgl. Erastus an Johann Jakob Grynaeus, 29. Oktober 1576, Brief-ID 21588), gestorben.
non dubitamus, quin defendi queat adhibita commoda interpretatione.
Ad tuum primum responsum […] satis dentatum, nos edentuli respondemus, ut pietas Christiana nostraque aetas postulant, sine dentibus.
Bekanntnuß vom heiligen Abendmal, S. XCI–CXXII, und der
Beweiß, das obgesetzte […] Lehre und Bekanntnuß von Christo und seinem Abendmal unbillich vnd böslich geschmeht vnnd gelestert wird, ebd., S. CXXIII–CLXXIII.
Frühneuzeitliche Ärztebriefe des deutschsprachigen Raumsin: https://www.aerztebriefe.de/id/00037478.
Die Heidelberger seien, bis auf Erastus, zu Feinden geworden(Zitat aus Regest des Projekts
Frühneuzeitliche Ärztebriefe des deutschsprachigen Raumsin: https://www.aerztebriefe.de/id/00003887).