| 58 | S. D. Nihil dubito, Reverende et clariss'ime' Vir1, te quoque serio affici tristissima facie Ecclesiae Dei, quae non modo apertos habet hostes, qui in ipsius viscera saeviunt, verum etiam intestinis et domesticis dissidiis misere distracta est2. Cuius vulneribus sanandis, cum pii principes varia remedia adhiberent, frustra tamen hactenus omnia tentata3. Nulla enim Synodus in tanta animorum exulceratione est exspectanda, colloquiorum vero idem erit exitus, qui tempore Nazianzeni4 Synodorum fuit5, ut non sine causa metuant multi, ne nimium altercando veritas amittatur et Ecclesiis nostris accidat, quod Orientales suo perpetuo damno experti sunt, qui per certamina suorum Episcoporum veritatem doctrinae coelestis amiserunt et Alcorani impietate involuti sunt6.
Iudicant sapientissimi hanc unicam et quidem tutissimam viam conservandae sacrae doctrinae esse, ut ad tempus saltem sepositis controversiis et certaminibus personalibus et verbalibus ab omnibus Ecclesiarum Doctoribus de | 59 | controversis articulis simplex, plana et perspicua confessio exigatur, idque affirmative solum, sine commemoratione adversariae doctrinae, addita generali condemnationis formula:
Et damnamus secus docentes
7. Qua ratione facile deprehendi posset, qui ab Augustana confessione recesserint aut in eius assertione pie et constanter perseverent8. Cuius rei formula aliqua ab eruditis et piis Viris est conscripta, non quidem hoc consilio aut studio, ut quisque ad huius formulae verba tanquam normam adstrictus esse debeat, sed, si cui videatur, in his aliquid brevius aut obscurius scriptum aut insidias aliquas in his positas esse existimet, suam confessionem suis propriis verbis edat, modo intelligatur, quam sententiam in praepositis articulis sequatur9.
Quod si ad hunc modum consensus affirmative de his capitibus declaratus fuerit, tum expedita quoque esset ratio procedendi ad cognitionem legitimam et ordinariam controversiarum et condemnationem quoque vel Personarum vel doctrinarum, quae pio huic consensui veritatis repugnant. Hac enim ratione sine periculo amittendae veritatis controversiarum cognitio susciperetur, quae nostro tempore propter fervorem certaminum ita laborat, ut commodo hostes sperent, multas Ecclesias sine extremo hoste mutuis morum vulneribus perituras. Verum etiam haud pauci ex Auditoribus nostris de eius veritate subdubitare incipiunt, dum nihil nisi horrendas condemnationes legunt, quibus Doctores nostrarum | 60 | Ecclesiarum sese proscindunt. Hanc rationem ad piam et sanctam concordiam Tibi quoque Viro doctiss'imo' non improbatum iri existimo, quae nunc praecipuis Electoribus et Principibus Augustanam Confessionem amplectentibus proposita est, qui simul omnes cum Theologis suis se admodum promptosa declaraverunt ad iuvandum hoc sanctum institutum, cui nihil inest periculi, spes vero amplissima, ut hac ratione etiam in veritatis consensu coalescant animi Doctorum, pro qua pugnasse se hactenus profitentur. Ea affirmative et cathegorice demonstrata cum fuerint, haud dubie sese ab ea non separabunt, qui hactenus visi sunt alia via incedere, et de rebus, quando constiterit de verbis, facilis erit compositio.
Equidem in qualibet re non est nisi una veritas, quae cum essentia rei convertitur, cuius assertio efficacissima est omnium eorum assertio, quae cum ea pugnant. Haec causa est, ut iudicio Illustriss'imum' Principem et iussu Illustrissimam Dominam Dorotheam, Reginam Daniae etc., viduam piissimam Principem10, accesserim, quae sanctissimo hoc Principum studio audito et cognito vehementer exhilarata est11. Doluit enim sanctissimum pectus Ecclesias nostras infelicissimis certaminibus nostris adeo misere distrahi; quo magis gaudet et Deo gratias agit pios Principes in hanc piam sollicitudinem incumbere, ut de conservanda sincera et incorrupta doctrina Evangelii serio cogitent et vulneribus sanandis salutaria et convenientia remedia adhibeant. Et cum eadem quoque sit Se- | 61 |ren'issimi' Regis vestri12 voluntas et studium, Regiam ipsius Maiestatem hoc sanctum quoque studium promoturum nihil dubitat13.
Cum autem Filius Dei, T'ua' R'everentia', in hoc amplissimo Regno Ecclesiae suae summo loco praefecerit, et ingenii tui doctissimis laboribus14 te voluntate Tua in Ecclesiam Dei testificatus sis, omittere non potui, quin etiam particularibus litteris te salutarem, utinam vero et instituti itineris et temporis ratio ita comparata esset, ut liceat nos coram colloqui, neque enim inclementia aeris aut itineris longitudo me deterruisset.
Quod unicum igitur reliquum est, beneficio litterarum fruamur, donec nos aliquando, si ita visum fuerit Domino, coram videamus. Id, ut faciam, cum alia multa, tum praefatio tua in Evangeliorum Dominicalium enarrationem15 me permovit, in qua cum multis verbis Statum Ecclesiarum nostrarum deplorasses, tandem in haec verba quoque prorumpis:
Colligunt
, inquis,
adversarii antonomias in dictis eorum, quorum Deus opera usus est, in hac extrema mundi senectute ad repurgandam suam Ecclesiam, cum tamen in nulla parte fundamenti doctrinae et cultus Dei possint ullam veram antilogiam monstrare, utut sese in mille formas Prothei16 isti transforment
17. In qua ego sententia non modo semper fui, sed idem quoque contra Staphyli18 calumnias pro mea tenuitate demonstravi19; atque utinam idem aliis quam plurimis persuadere possem, quos in longe diversissima sententia esse videmus.
Unicum autem est, de quo Reverentiam Tuam fraterne admonendam | 62 | esse duxi, idque non
ingratum fore persuasissimum habeo. Ex eorum enim numero, quorum opera D. Ihesus usus est ad
instruendam suam Ecclesiam, non postremum esse Reverendum Virum Dominum Brentzium20 te nihil dubitare existimo, ad quod confirmandum vel solius Lutheri sufficeret
testimonium, quod praefatione in explicationem Prophetae a Domino Brentzio adornatam declaravit21. Eius nomen denigrare quidam conantur
atque eidem portentosum dogma de extensione carnis seu Corporis Christi in omnia loca imputare, quod
illi in mentem nunquam venit22. Et cum ignorem, an ipsius scripta ad
R'everentiam' T'uam' quoque pervenerunt, non potui
intermittere, quin ea de re brevissimis quoque ad Te scriberem, cuius haud obscuram mentionem in
Homilia de Ascensu Christi facis his verbis:
Neque enim ascendendo humanam naturam in divinam mutavit aut ita diffudit, ut sit ubique cum Divinitate
23. Qua in re et Dominum Brentzium et me quoque
habes ὁμοψήφους24.
Quemadmodum enim humana natura in Divinam nunquam commutatur, ita etiam proprietate substantiae suae
manet perpetuo finita et circumscripta, nec ulla eius diffusio imaginanda est, cum nec ipsa
Divinitas diffundatur, quae coelum et terram implet25. Sed hac finitate et proprietate humanae naturae in Christo posita quaeritur: Cum
λόγος naturam humanam in unitate Personae assumpserit, qua
ratione super omnes coelos exaltata est?26 An
eidem assumptae naturae nihil praeter nomen et titulum dignitatis et | 63 | Maiestatis
communicaverit, ratione cuius filius hominis, Mariae filius, verbotenus tantum dicere possit:
Ego vobiscum sum ad consummationem Saeculi
27, item:
Ubi duo vel tres
28 etc., nam de
Divinitate nulla est
quaestio? Sed cum eadem sit Divinitas tota cum Elia in coelo29, quae esse nobiscum in terra, cur propter praesentiam Divinitatis
eiusdem non Elias, sed solus filius hominis nobiscum esse dicatur et vere nobis suum Corpus
distribuere? Si dicas, hoc fieri propter unionem personalem et communicationem Idiomatum in filio
hominis, recte respondetur. Sed ulterius quaeritur, an illa communicatio sit verbalis tantum, quia
non res, sed verba et tituli solum ei communicentur. Si hoc dicemus, quis non dicet Christum nobis
verba dare et nos ludere? Cum et ipse nihil praeter titulos et verba possideat? Cum igitur nemo
sobrius haec dixerit, sequitur sane illam κοινωνίαν aliquid amplius
esse. Non autem haeresin Eutychianam30 seu Swenchfeldianam31 docet Brentzius, qua differentia naturarum tollitur et humanitas Christi aboletur, Sed quia vere et realiter Maiestate ornatur, iuxta quae ipse solus neque ullus alius, ut homo vel Angelus, dicere potest:
Ego sum vobiscum
32 etc.
Quod si non aliter intelligat, quam quod Divinitas eius sola sit nobiscum, verbotenus etiam filius hominis, quis non videt unitatem Personae dissolvi adeoque Christum omni Maiestate exui, quam ei Scriptura iuxta humanitatem et propter unionem personalem tribuit, qua dicitur ascendisse supra omnes | 64 | coelos, ut omnia impleat33, non diffusione humanae naturae, sed proprietate divinae naturae et κοινωνία, qui illi secundum humanam naturam modum tribuit, quo ipsa humana natura non aboletur, cum divina non miscetur, sed unita cum divinitate ad Maiestatem exaltatur. Propter quam sine omni motu locati, sine omni diffusione naturae, sine omni ascensu et descensu Christus suum corpus et sanguinem vere distribuit, quibus non verbaliter significative, sed vere et realiter pascimur in Coenae Dominicae esu et reficimur.
Haec est amplissima κατάξησις nostra et popularis explicatio
articulorum Symboli Apostolici34, qua humana
natura in Divinam non transmutatur, neque suis proprietatibus essentialibus exuitur, sed a
Calvinistarum impia opinione asseritur Maiestas eiusdem alias unita, quam illi putant nihil aliud
esse quam verbalem κοινωνίαν proprietatis, virtutis et
Maiestatis τοῦ λόγου, a quo in unitate personae assumpta esse dicitur, ne cogatur eius veram et realem praesentiam nobiscum in Coena Dominica fateri, quo loco Corporis Novi Testamenti Ecclesiae Dei obtrudunt umbras Iudaicasb Veteris Testamenti, quasi per omnia esset utriusque
Testamenti Sacramentorum ratio,
cum non animadvertant in Veteri Testamento per sanguinem significari adumbrationem veritatis
Sanguinis, non Testamenti, ubi figurae et verbum cessant; sicut enim sanguis, de quo Moses loquitur, non fuit
verus Sanguis Christi, sed significans tantum Sanguinem Christi, cum inquit:
Hic est Sanguis foederis, | 65 | quod pepigit Deus vobiscum superioribus verbis istis
35 etc. Ita cum Christus inquit:
Hic est Sanguis meus Novi Testamenti
36, et verus sanguis, non significativus, sed significatus, et verum Corpus, non umbra Veteris Testamenti.
Quae omnia Tua R. melius intelligit, quam a me vel dici vel scribi possunt. Cum igitur de tua sinceritate et pietate minime dubitem, spero Te communem illum consensum in fundamento doctrinae pro virili tua non solum adiuturum, verum etiam daturum operam, ne praeter meritum Rev'erendus' Vir, Dominus Brentzius, in suspicionem apud vestros adducatur, quasi dogma profiteretur, quod cum fundamento doctrinae piae pugnet.
Explodimus, quam faciunt Rev. Viri, Patres et Fratres nostri Wittebergenses37, κοινωνίαν verbalem, quae Christo secundum humanam naturam nudos dignitatis et honoris titulos tribuit eumque omni Maiestate exuit, qua secundum humanam naturam ad dextram Dei exaltatus; Similiter quoque Eutychianam illam vel Swenkfeldianam realem, quae naturarum differentiam tollit, ut eandem suis essentialibus proprietatibus exuit, quarum ratione corpora nostra ipsius corpori glorioso conformia fient. Tum retinebimus illam tertiam, qua sine naturarum confusione et proprietatum essentialium commixtione communicatio sit vera et realis, quam rem Athanasius38 similitudine animae et Corporis adumbrare conatus est, ubi nulla animae et Corporis earum proprieta- | 66 | tum confusio conspicitur, Realis tamen communicatio intervenit, qua Corpus non nominetenus, sed revera ornatur, quibus omnibus destituitur, quando anima a Corpore separatur.
Eius cum nullum sit in natura exemplum nec φυσικὴ sit κοίνωσις, sed ὑποστατικὴ, modum eius potius adoramus ac sine naturarum separatione vel confusione praesentiam veram Corporis et Sanguinis Christi credimus, nec aliquam diffusionem humanae naturae, ascensum vel descensum fingimus, sed in simplicitate verborum Christi acquiescimus, quae nobis Sacramentalem illam praesentiam confirmat, quam impossibilem non esse, aut humanae naturae contrariam κοινωνία ἰδιωμάτων demonstravimus, quae cum non sit verbalis, sed revera fiat et re ipsa sine humanae naturae abolitione tutissime et articulis fidei et verbis coenae insistimus simplicissimis.
Haec fortasse paulo copiosius, sed spero te in optimam partem accepturum, cum videas, me non discordiam quaerere et, quoad eius fieri potest, omnes disputationes praecidere, quibus tandem Christus, qui est veritas, amittitur. Inviti quidem nos in illam disputationem pertracti sumus, sed germana sententia articulorum fidei retinenda fuit, ne verbalem Christum haberemus, sed etiamque hominem ad dexteram Dei realiter coelum et terram gubernantem et in Coena praesentem retineremus. Ad has litteras, ut amice respondeas39, per Christum oro nihilque dubito | 67 | te idem sentire ac pietatem Rev'erendissimi' Viri Domini Brentii nobiscum etiam colere.
Bene et feliciter vale. Raptim in Colding40, 13. Nov'embris' Anno Domini 1569.
R'everendissimae' T'uae' D'ominationi' ex animo Iacobus Andreae D'octor', Praepositus Ecclesiae et Cancell'arius' Acad'emiae' Tubingensis.
(Adressierung:) | 58 | Iacobus Andreae Doct'or' Nicolao Hemmingio Professori, Theologo Academiae Hafniensis.
ecclesiae Orientaless. auch Brief-ID 19566, Textstelle:
Exemplo sunt Orientales Ecclesiae, quibus status nostratum Ecclesiarum non est valde dissimilis.
damnarefindet sich in der in BSELK, S. 105 benutzten Handschrift das Verb
improbare.
ihrer Koͤn. W. diß Werck wolgefallen lassen.
Errores Schwenckfeldianorumin der Epitome der Konkordienformel, BSELK, S. 1299.