| 162r | S. in Christo. Cum meus princeps1 curasset exhiberi Tridentino concilio suam Confessionem2, necesse habuit eo mittere suos Theologos3, sicut in Epilogo Confessionis se facturum receperat4, qui si quid in ea desideraretur explicarent.
Itaque ego cum tribus collegis5
et duobus Argentoratensibus6 ad Tridentum missi sumus et venimus eo ante definitum diem publicae
audienciae. Sed postquam patres de nostro adventu certiores facti sunt, nullam tractationem eo die,
aqui erat 19. Marciia, de Theologica controversia susceperunt. Nos igitur, cum
aliquot diebus ibi commorati essemus nec quicquam nobis significaretur, postulavimus supplici libello, ut
tandem nobis iudicaretur, quid Patres in principis nostri confessione desiderarent, nos paratos esse ad eius
explicationem. Sed cum interea nuntiaretur, Augustam7
subiecisse se principibus, qui nunc bellum gerunt8, recipiunt se e
Tridento domum quotquot ibi adhuc haerebant Episcopi et legati Germanici et aliquot etiam Italici. Nam
Episcopi Electores9 paulo ante adventum nostrum discesserant. Quare omni re infecta
suscipimus et nos postremi omnium e germanis reditum ad nostra, relictis | 162v | Tridenti solis pene
Hispanis. Itaque nunc secundo verificata est tua Etymologia de Tridento, quod ibi concilium sit
zertrient
.
Quod autem ad bellum attinet, regio quidem nostra adhuc tranquilla est divina clementia, et ego bona pace fruerer Oeningae10, ubi nunc in loco satis amoeno commoror, sed Osiander11 etiam nostra perturbat. Cavi hactenus studiosissime, ne me turbae eius immiscerem, sed vidi libellos, in quibus affirmat me sibi esse ὁμόψηφον; et cum illustrissimus princeps Borussiae12 cuperet audire ea de re sententiam Theologorum mei Principis, adhibitus fui et ego ei collocutioni. Dedimus autem operam, ut rationem aliquam ostenderemus, qua concordia inter eos constitueretur, sed audio nunc eos nostra moderatione abuti. Haec oportet nos boni consulere; vetus enim illud est, quod οἱ ἐν μέσῳ ἀμφοτέρωϑεν κτείνονται.13 Et filius dei idcirco beatos dixit pacificos14, quod in hoc saeculo sint infelices. Cum ante proposita nobis esset Confessio Osiandri15, nunc proponitur nobis etiam adversari- | 163r | orum eius Confutatio16. Legimus in utroque scripto fortissimas sententias, sed eciam virulentissima convicia, ut mihi videantur asseverationibus et maledictis certare. Quid igitur faciamus nos? Quaerimus rationes, ut sanentur, non ut vehementius exacerbentur. Quod si hoc studio nostro abutuntur, faciant suo periculo. Nos in nostro officio divina clementia adiuti pergemus, Sed valeant illa molestissima. In itinere ad Tridentum legimus etiam equitantes tuam Nicaenam historiam17 ac multum ea delectati sumus. Facies ecclesiae rem gratissimam, si talibus monumentis tuam ei fidem probare perges. Bene ac foeliciter vale. Oeningae, 27. die Aprilis Anno 52.
Quaeso te, diligenter nomine nostro salutes familiam tuam ac praesertim matrem eius.
Jo. Brencius.
(Adressierung:) | 163v |Doctiss'imo' viro d. Ioachimo Camerario domino et amico suo in Christo observando.