| X1v | Eximio viro Domino Iacobo Andreae, D. Theologo, Geppingensis Ecclesiae fido Pastori, fratri et Symmistae Colendissimo.
S. Quominus meas et Gallasii1 literas per librarios, qui ex nundinis2 ad vos reversi sunt, miserim3, assiduis nego-| X2r |tiis imputa, quibus ita tui totos quindecim dies absque ulla intermissione implicitus, ut nihil magis optarem quam ad solitum pistrinum redire. Tubingam libenter venissem4, unde fusius scribendi data esset apud Volmarium5 satietas, nisi veritus essem, ne quem strepitum moneret meus adventus inter vestros Ubiquistas6. Mirum enim quantopere homines isti contra me insaniant. Nec vero sanandae coram vecordiae vel sedandae intemperantiae ulla mihi ratio apparet. Cohiberi forte uno hoc remedio poterunt violenticorum impetus, si ad piam disceptationem conveniant eruditi ac graves moderatique Doctores. Hoc quia fugitant, cogendi essent pro imperio. Nunc dolendum est Principes quoque ipsos nimium cunctari, ne quid dicam gravius. Restat, ut unique Dei auspiciis conveniant, quibus cordi est salus Ecclesiae. Atque hoc nobis agendum esse Melanchton prudenter admonet7. Ego nulla in parte officii mei cessabo, quin ad redimendam Ecclesiae pacem modis omnibus enitar. Tu, quid | X2v | apud Illustrissimum Principem Georgium possis, expende8. Haec in summa festinatione breviter scripsi. Itaque Hagenio9 nostro excusa, quod nullas a me literas recipiet, eumque diligenter saluta.
Vale eximiae Vir et mihi exanimo colendae frater. Dominus, tibi semper adsit, te gubernet ac benedicat. Argent'orati' Penult'imo' Septembr'is' Anno 155610.
Ioannes Calvinus tuus.
cognovi […] ex Iacobo Andreae […] ecclesiae Geppingensis pastore et antistite generali, qui permoleste ferebat, non esse factam ipsi familiarius tecum colloquendi copiam, ut qui aliquoties eius rei gratia Genevam adire constituerit, sed impeditum fuisse occupationibus, abgedruckt in: CO 16, Sp. 326–328 (Nr. 2553), Zitat Sp. 327.
Loquor de ubiquitatis praeconibus, quos utinam ad hanc insaniam non accenderent furiales, quos apud vos ardent faces! Atque haec mihi ratio nunc obstitit quo minus te inviserem!.